36. sed
aliquando veniamus ad causam. in qua tu nomine legis Liciniae, quae est de
sodaliciis, omnis ambitus leges complexus es; neque enim quicquam aliud in hac
lege nisi editicios iudices es secutus. quod genus iudicum si est aequum ulla
in re nisi in hac tribuaria, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in
genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in
ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem fieri voluerit iudicum
alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum
praetereundum putarit.
37. quid?
huiusce rei tandem obscura causa est, an et agitata tum cum ista in senatu res
agebatur, et disputata hesterno die copiosissime a Q. Hortensio, cui tum est
senatus adsensus? hoc igitur sensimus: 'cuiuscumque tribus largitor esset, et
per hanc consensionem quae magis honeste quam vere sodalitas nominaretur quam
quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum maxime eis hominibus qui eius
tribus essent esse notum.' ita putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae
quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. acerbum
omnino genus iudici sed tamen, si vel sua vel ea quae maxime esset cuique
coniuncta tribus ederetur, vix recusandum.
|