38. tu
autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. fuit certe id aequum
et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. cuius tu tribus
venditorem et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum
profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti.
at Voltiniam; libet enim tibi nescio quid etiam de illa tribu criminari. hanc
igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum lemonia, quid cum Oufentina,
quid cum Clustumina? nam Maeciam, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse
voluisti.
39.
dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam
legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas
tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit,
iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas? quid enim potes
dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam
in decernendo secuti sumus?
40. tu
deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos
inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec
opinante, inscio convoces et tuos et tuorum amicorum necessarios, iniquos vel
meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos
atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum
videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me ne quinque
quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est,
cogas causam de fortunis omnibus dicere? non enim,
41a. si
aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos
ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices
veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
|