41b. an
vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non tulerunt, cum ex cxxv
iudicibus principibus equestris ordinis quinque et lxx reus reiceret, l
referret, omniaque potius permiscuerunt quam ei legi condicionique parerent;
nos neque ex delectis iudicibus sed ex omni populo, neque editos ad reiciendum
sed ab accusatore constitutos iudices ita feremus ut neminem reiciamus?
42.
neque ego nunc legis iniquitatem queror, sed factum tuum a sententia legis
doceo discrepare; et illud acerbum iudicium si, quem ad modum senatus censuit
populusque iussit, ita fecisses ut huic et suam et ab hoc observatas tribus
ederes, non modo non quererer, sed hunc eis iudicibus editis qui idem testes
esse possent absolutum putarem, neque nunc multo secus existimo. Cum enim has
tribus edidisti, ignotis te iudicibus uti malle quam notis indicavisti; fugisti
sententiam legis, aequitatem omnem reiecisti, in tenebris quam in luce causam
versari maluisti.
43.
'Voltinia tribus ab hoc corrupta, Teretinam habuerat venalem. quid diceret apud
Voltiniensis aut apud tribulis suos iudices?' immo vero tu quid diceres? quem
iudicem ex illis aut tacitum testem haberes aut vero etiam excitares? etenim si
reus tribus ederet, Voltiniam fortasse Plancius propter necessitudinem ac
vicinitatem, suam vero certe edidisset. vel si quaesitor huic edendus fuisset,
quem tandem potius quam hunc C. Alfium quem habet, cui notissimus esse debet,
vicinum, tribulem, gravissimum hominem iustissimumque edidisset? cuius quidem
aequitas et ea voluntas erga Cn. Planci salutem quam ille sine ulla cupiditatis
suspicione prae se fert facile declarat non fuisse fugiendos tribulis huic
iudices cui quaesitorem tribulem exoptandum fuisse videatis.
|