44. neque
ego nunc consilium reprehendo tuum quod <non> eas tribus quibus erat hic
maxime notus edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. etenim
quis te tum audiret illorum, aut quid diceres? sequestremne Plancium?
respuerent aures, nemo agnosceret, repudiarent. an gratiosum? illi libenter
audirent, nos non timide confiteremur. noli enim putare, Laterensis, legibus
istis quas senatus de ambitu sanciri voluerit id esse actum ut suffragatio, ut
observantia, ut gratia tolleretur. semper fuerunt viri boni qui apud tribulis
suos gratiosi esse vellent;
45. neque
vero tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica
liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne
observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum
possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent. haec enim plena sunt
offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. isto in genere et fuimus
ipsi, cum ambitionis nostrae tempora postulabant, et clarissimos viros esse
vidimus, et hodie esse volumus quam plurimos gratiosos. decuriatio tribulium,
discriptio populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum
omnium vim ac dolorem excitarent. haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis,
decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse;
tum mirabor te eis armis uti quae tibi lex dabat noluisse. tribulibus enim
iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem
ferre possemus.
46a.
hanc tu rationem cum fugeris cumque eos iudices habere nolueris quorum in huius
delicto cum scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud
hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc oneris imposueris, cur se
potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent
iudicare?
|