46b.
ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione
multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam
nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint, accusandos putas, noli
mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non
esse adsecutum. nam ut ego doceo gratiosum esse in sua tribu Plancium,
47.
quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris
auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per
patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu
doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse.
quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium
putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena. itaque haesitantem te in
hoc sodaliciorum tribuario crimine ad communem ambitus causam contulisti, in
qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione
contendere.
48. sic
enim tecum ago. quam tibi commodum est, unam tribum delige; tu doce, id quod
debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non
potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem tulerit docebo.
estne haec vera contentio? placetne sic agi? num possum magis pedem conferre,
ut aiunt, aut propius accedere? quid taces, quid dissimulas, quid
tergiversaris? etiam atque etiam insto atque urgeo, insector, posco atque adeo
flagito crimen. quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu
ostendito, si poteris, vitium; ego qua ratione tulerit docebo. neque erit haec
alia ratio Plancio ac tibi, Laterensis. nam ut quas tribus tu tulisti, si iam
ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo,
me tibi ipsi adversario cuiuscumque tribus rationem poposceris redditurum.
|