51. quaeris
etiam, Laterensis, quid imaginibus tuis, quid ornatissimo atque optimo viro,
patri tuo, respondeas mortuo. noli ista meditari atque illud cave potius ne tua
ista querela dolorque nimius ab illis sapientissimis viris reprendatur. vidit
enim pater tuus Appium Claudium, nobilissimum hominem, vivo fratre suo,
potentissimo et clarissimo civi, C. Claudio, aedilem non esse factum et eundem
sine repulsa factum esse consulem; vidit hominem sibi maxime coniunctum,
egregium virum, L. Volcatium, vidit M. Pisonem ista in aedilitate offensiuncula
accepta summos a populo Romano esse honores adeptos. avus vero tuus et P.
Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in
hac re publica fortiorem, et C. Mari, qui duabus aedilitatis acceptis repulsis
septiens consul est factus, et L. Caesaris, Cn. Octavi, M. Tulli, quos omnis
scimus aedilitate praeteritos consules esse factos.
52a.
sed quid ego aedilicias repulsas conligo? quae saepe eius modi habitae sunt ut
eis qui praeteriti essent benigne a populo factum videretur. tribunus militum
L. Philippus, summa nobilitate et eloquentia, quaestor C. Caelius, clarissimus
ac fortissimus adulescens, tribuni pl. P. Rutilius Rufus, C. Fimbria, C.
Cassius, Cn. Orestes facti non sunt, quos tamen omnis consules factos scimus
esse. quae tibi ultro pater et maiores tui non consolandi tui gratia dicent,
neque vero quo te liberent aliqua culpa, quam tu vereris ne a te suscepta
videatur, sed ut te ad istum cursum tenendum quem a prima aetate suscepisti
cohortentur. nihil est enim, mihi crede, Laterensis, de te detractum.
<detractum> dico; si me hercule vere quod accidit interpretari velis, est
aliquid etiam de virtute significatum tua.
|