52b.
noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse illius petitionis tuae, de
qua ne aliquid iurares destitisti. denuntiasti homo adulescens quid de summa re
publica sentires, fortius tu quidem quam non nulli defuncti honoribus, sed
apertius quam vel ambitionis vel aetatis tuae ratio postulabat.
53. quam
ob rem in dissentiente populo noli putare nullos fuisse quorum animos tuus ille
fortis animus offenderet; qui te incautum fortasse nunc tuo loco demovere
potuerunt, providentem autem et praecaventem numquam certe movebunt. an te illa
argumenta duxerunt? 'dubitatis,' inquit, 'quin coitio facta sit, cum tribus
plerasque cum Plotio tulerit Plancius?' an una fieri potuerunt, si una tribus
non tulissent? 'at non nullas punctis paene totidem.' quippe, cum iam facti
prope superioribus comitiis declaratique venissent. quamquam ne id quidem
suspicionem coitionis habuerit. neque enim umquam maiores nostri sortitionem
constituissent aediliciam, nisi viderent accidere posse ut competitores pares
suffragiis essent.
54. et ais
prioribus comitiis Aniensem a Plotio Pedio, Teretinam <a> Plancio tibi
esse concessam; nunc ab utroque eas avolsas, ne in angustum venirent. quam
convenit nondum cognita populi voluntate hos quos iam tum coniunctos fuisse
dicis iacturam suarum tribuum, quo vos adiuvaremini, fecisse; eosdem, cum iam
essent experti quid valerent, restrictos et tenacis fuisse? etenim verebantur,
credo, angustias. quasi res in contentionem aut in discrimen aliquod posset
venire. sed tamen tu A. Plotium, virum ornatissimum, in idem crimen vocando
indicas eum te adripuisse a quo non sis interrogatus. nam quod questus es
pluris te testis habere de Voltinia quam quot in ea tribu puncta tuleris,
indicas aut eos testis te producere qui, quia nummos acceperint, te
praeterierint, aut te ne gratuita quidem eorum suffragia tulisse.
|