55. illud
vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re
recenti, nunc in causa refrixit. neque enim qui illi nummi fuerint nec quae
tribus nec qui divisor ostendis. atque is quidem eductus ad consules qui tum in
crimen vocabatur se inique a tuis iactatum graviter querebatur. qui si erat
divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus?
cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti? sed
neque tu haec exhibes neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem
huius opprimendi excitavit. magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi
amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. multi huic invident,
multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis
videtur; multi etiam communes inimici reorum omnium, qui ita semper testimonium
de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum suis testimoniis, aut gratum
populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt
consequantur.
56.
quibuscum me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non quo mihi
fas sit quicquam defugere quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse
est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt
illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae
prudentiae adsumere, meae modestiae remittere debeatis. illud unum vos magno
opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi
causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni fortunas
innocentium subiciendas putetis.
57. multi
amici accusatoris, non nulli etiam nostri iniqui, multi communes obtrectatores
atque omnium invidi multa finxerunt. nihil est autem tam volucre quam
maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius
dissipatur. neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut neglegatis aut
dissimuletis umquam postulabo. sed si quid sine capite manabit, aut si quid
erit eius modi ut non exstet auctor, qui audierit <autem> aut ita
neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem
habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris
'audivi' ne quid innocenti reo noceat oramus.
|