58. sed
venio iam ad L. Cassium, familiarem meum, cuius ex oratione ne illum quidem
Iuventium tecum expostulavi, quem ille omni et humanitate et virtute ornatus
adulescens primum de plebe aedilem curulem factum esse dixit. in quo, Cassi, si
ita tibi respondeam, nescisse id populum Romanum, neque fuisse qui id nobis
narraret, praesertim mortuo Congo, non, ut opinor, admirere, cum ego ipse non
abhorrens a studio antiquitatis me hic id ex te primum audisse confitear. et
quoniam tua fuit perelegans et persubtilis oratio, digna equitis Romani vel
studio vel pudore, quoniamque sic ab his es auditus ut magnus honos et ingenio
et humanitati tuae tribueretur, respondebo ad ea quae dixisti, quae pleraque de
ipso me fuerunt; in quibus ipsi aculei, si quos habuisti in me reprehendendo,
tamen mihi non ingrati acciderunt.
59.
Quaesisti utrum mihi putarem, equitis Romani filio, faciliorem fuisse ad
adipiscendos honores viam an futuram esse filio meo, quia esset familia
consulari. ego vero quamquam illi omnia malo quam mihi, tamen honorum aditus
numquam illi faciliores optavi quam mihi fuerunt. quin etiam, ne forte ille
sibi me potius peperisse iam honores quam iter demonstrasse adipiscendorum
putet, haec illi soleo praecipere -- quamquam ad praecepta aetas non est gravis
-- quae rex ille a Iove ortus suis praecepit filiis: vigilandum est semper;
multae insidiae sunt bonis. id quod multi invideant -- Nostis cetera. nonne,
quae scripsit gravis et ingeniosus poeta, scripsit non ut illos regios pueros
qui iam nusquam erant, sed ut nos et nostros liberos ad laborem et ad laudem
excitaret?
60a.
quaeris quid potuerit amplius adsequi Plancius, si Cn. Scipionis fuisset
filius. magis aedilis fieri non potuisset, sed hoc praestaret, quod ei minus
invideretur. etenim honorum gradus summis hominibus et infimis sunt pares,
gloriae dispares.
|