60b.
quis nostrum se dicit M'. Curio, quis C. Fabricio, quis C. Duellio parem, quis
<A.> Atilio Calatino, quis Cn. et P. Scipionibus, quis Africano,
Marcello, maximo? tamen eosdem sumus honorum gradus quos illi adsecuti. etenim
in virtute multi sunt adscensus, ut is maxime gloria excellat qui virtute
plurimum praestet; honorum populi finis est consulatus; quem magistratum iam
octingenti fere consecuti sunt. Horum, si diligenter quaeres, vix decimam
partem reperies gloria dignam. sed nemo umquam sic egit ut tu: 'cur iste fit
consul? quid potuit amplius, si L. Brutus esset, qui civitatem dominatu regio
liberavit?' honore nihil amplius, laude multum. sic igitur Plancius nihilo
minus quaestor est factus et tribunus pl. et aedilis quam si esset summo loco
natus, sed haec pari loco orti sunt innumerabiles alii consecuti.
61.
profers triumphos T. Didi et C. Mari et quaeris quid simile in Plancio. quasi
vero isti quos commemoras propterea magistratus ceperint quod triumpharant, et
non, quia commissi sunt eis magistratus in quibus re bene gesta triumpharent,
<propterea triumpharint>. rogas quae castra viderit; qui et miles in
Creta hoc imperatore et tribunus in Macedonia militum fuerit, et quaestor
tantum ex re militari detraxerit temporis quantum in me custodiendum transferre
maluerit. quaeris num disertus sit.
62. immo,
id quod secundum est, ne sibi quidem videtur. num iuris consultus. quasi
quisquam sit qui sibi hunc falsum de iure respondisse dicat. omnes enim istius
modi artes in eis reprehenduntur qui, cum professi sunt, satis facere non
possunt, non in eis qui se afuisse ab istis studiis confitentur. virtus,
probitas, integritas in candidato, non linguae volubilitas, non ars, non
scientia requiri solet. Ut nos in mancipiis parandis quamvis frugi hominem si
pro fabro aut pro tectore emimus, ferre moleste solemus, si eas artis quas in
emendo secuti sumus forte nesciunt, sin autem emimus quem vilicum imponeremus,
quem pecori praeficeremus, nihil in eo nisi frugalitatem, laborem, vigilantiam
esse curamus, sic populus Romanus deligit magistratus quasi rei publicae
vilicos; in quibus si qua praeterea est ars, facile patitur, sin minus, virtute
eorum et innocentia contentus est. quotus enim quisque disertus, quotus quisque
iuris peritus est, ut eos numeres qui volunt esse? quod si praeterea nemo est
honore dignus, quidnam tot optimis et ornatissimis civibus est futurum?
|