69b. de
Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem
praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem
non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum suum et
familiae nobilissimae dicere.
70. quo
loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci facio, aut
Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non
fuisse facturum. nam Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset
evelli! volnus illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi
Romani, non iudicium putandum est. quam enim illi iudices, si iudices et non
parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere
securim quam cum illum e civitate eiecerunt qui praetor finitimo, consul
domestico bello rem publicam liberarat? at enim nimis ego magnum beneficium
Planci facio et,
71. ut
ais, id verbis exaggero. quasi vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse
oporteat. 'quod istius tantum meritum?' inquit; 'an quia te non iugulavit?'
immo vero quia iugulari passus non est. quo quidem tu loco, Cassi, etiam
purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti.
posuit hoc idem Laterensis. quam ob rem paulo post de isto plura dicam; de te
tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse -- quod fuit
ullorum umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem? -- an fuisse in
eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in
foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte existimas eos
idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil timerent. et quemquam
putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si
viverem, non putaret? quam ob rem non debes is homo et is civis praedicare
vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit, inimicorum modestia non
esse appetitam.
|