72.
respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum
provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. nam primum fuit
illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa fingere.
scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis
obstrictus, cum liber essem et solutus. quid enim? mihi ad defendendum Plancium
parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis,
patris amicitiae? quae si non essent, vererer, credo, ne turpiter facerem, si
hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. fingenda mihi fuit videlicet
causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. at
id etiam gregarii milites faciunt inviti ut coronam dent civicam et se ab
aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium
manibus eripi -- nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non
potest -- , sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere
idem quod parenti.
73. ego,
cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur,
eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur?
an hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel
periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo
luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis
prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque
defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne
studium meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me meritum
tibi etiam ipsi gratum esse dicebas.
74.
nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis
oratio quae est a me prima habita in senatu? in qua cum perpaucis nominatim
egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset
quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces
et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. recitetur oratio, quae
propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei me
dedebam cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti servitutem
astringebam testimonio sempiterno. nolo cetera quae a me mandata sunt litteris
recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad tempus aut eo genere uti
litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
|