75. atque
etiam clamitas, Laterensis: 'quo usque ista dicis? nihil in Cispio profecisti;
obsoletae iam sunt preces tuae.' de Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me
bene meritum, quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei dices
'quo usque?' quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam
istius verbi 'quo usque' haec poterat esse invidia: 'datus est tibi ille,
condonatus est ille; non facis finem; ferre non possumus.' ei quidem qui pro
uno laborarit <et> id ipsum non obtinuerit dici 'quo usque?' inridentis
magis est quam reprehendentis; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis,
ita et cum his et inter hos vixi, is in causis patronus, is in re publica civis
et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam
umquam impetrare.
76. et
mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. sic enim dixisti: 'vidi ego tuam lacrimulam.'
vide quam me verbi tui paeniteat. non modo lacrimulam sed multas lacrimas et
fletum cum singultu videre potuisti. an ego, qui meorum lacrimis me absente
commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo
non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in
periculo non significarem dolorem meum?
77a. tu
autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis
invidiosas videri.
|