77b.
negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc
loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi
viri, divina in me merita commemoras. cui quidem ego, sicut Cn. Plancio,
numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram; nullas enim
sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro
re publica nec pro me defugiendas putavit. atque utinam quam ego sum in illum
gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam
referre! sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non
huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili beneficiis
fuisse contentum.
78. an
vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse
gratum crimineris? an, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in
monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni
Cn. Plancio gratias egerint -- unus enim fuit de magistratibus defensor salutis
meae -- cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam
gratiam non putem? atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse,
Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem
quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim? quo quidem
etiam magis sum non dicam miser -- nam hoc quidem abhorret a virtute verbum --
sed certe exercitus, non quia multis debeo -- leve enim est onus benefici
gratia -- , sed quia <nomina> saepe concurrunt, propter aliquorum bene de
me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix
possim gratus videri.
79a.
sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam
quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.
|