79b.
agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis; at Cn. Planci
salus, patria, fortunae. salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse
possem. distineor tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me
doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn.
Planci salutem tradidero contentioni tuae.
80.
etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est
quod malim quam me et esse gratum et videri. haec enim est una virtus non solum
maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. quid est pietas nisi
voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria
bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui
religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus
et memori mente persolvunt? quae potest esse vitae iucunditas sublatis
amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos?
81.
quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui
atque doctores, cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut doctus est cum
grata recordatione in mente versetur? cuius opes tantae esse possunt aut umquam
fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata
memoria et gratia nulla exstare possunt. equidem nihil tam proprium hominis
existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione
adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere ut
beneficio non dicam indignus sed victus esse videare. quae cum ita sint,
82.
iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso in quo nihil
potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque a
vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo
reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. neque enim illud ad
neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec
litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret. quasi vero in amicitia
mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata semper amicis esse
maluerim quam necessaria. etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam
voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae
paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut
nocenti.
|