83. sed haec
nescio quo modo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, te
idcirco in ludos causam conicere noluisse ne ego mea consuetudine aliquid de
tensis misericordiae causa dicerem, quod in aliis aedilibus ante fecissem. non
nihil egisti hoc loco; nam mihi eripuisti ornamentum orationis meae. deridebor,
si mentionem tensarum fecero, cum tu id praedixeris; sine tensis autem quid
potero dicere? hic etiam addidisti me idcirco mea lege exsilio ambitum sanxisse
ut miserabiliores epilogos possem dicere. non vobis videtur cum aliquo
declamatore, non cum laboris et fori discipulo disputare?
84. 'Rhodi
enim,' inquit, 'ego non fui' -- me volt fuisse -- 'sed fui,' inquit -- putabam
in Vaccaeis dicturum -- 'bis in Bithynia.' si locus habet reprehensionis ansam
aliquam, nescio cur severiorem Nicaeam putes quam Rhodum; si spectanda causa
est, et tu in Bithynia summa cum dignitate fuisti et ego Rhodi non minore. nam
quod in eo me reprehendisti quod nimium multos defenderem, utinam et tu, qui
potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare! sed fit vestra
diligentia, qui causis ponderandis omnis fere repudiatis, ut ad nos pleraeque
confluant, qui miseris et laborantibus negare nihil possumus.
85.
admonuisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem tuam dici
potuisse; me id perdidisse. Uter igitur nostrum est cupidior dicti? egone qui
quod dici potuit non dixerim, an tu qui etiam ipse in te dixeris? te aiebas de
tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae quas ad aliquem
misissem obfuissent. quas ego mihi obfuisse non intellego, rei publicae video
prodesse potuisse.
|