86. sed sunt
haec leviora, illa vero gravia atque magna, quod meum discessum, quem saepe
defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. dixisti enim non
auxilium mihi sed me auxilio defuisse. ego vero fateor me, quod viderim mihi
auxilium non deesse, idcirco illi auxilio pepercisse. qui enim status, quod
discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? tribunicius me
terror an consularis furor movit? decertare mihi ferro magnum fuit cum
reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? consules
post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et
hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter
vendidit, empti provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant;
qui exercitu, qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent
nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis altaribus effeminata
secum et illos et consules facere acerbissime personabat; egentes in
locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.
87a. at
erat mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum
memoriam publico consilio susceptum est. sed recordare qui tum fuerint consulum
nomine hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint
edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint. at
erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille
Catilinae consul proscriptionis denuntiatione terrebat. at tota Italia
convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.
|