79.
atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro
magistratum gereret, rem publicam administraret. itaque fretus sanctitate
tribunatus, cum se non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba atque
interfationem legibus sacratis esse armatum putaret, venit in templum Castoris,
obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam
victrix, exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum tribunum alii
gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis
vulneribus acceptis ac debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus,
neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. quem cum iacentem
et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum
viderent, defetigatione magis et errore quam misericordia et modo aliquando
caedere destiterunt.
80a.
et causam dicit Sestius de vi? quid ita? quia vivit. at id non sua culpa: plaga
una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset.
accusa Lentidium; non percussit locum; male dic Titio, Sabino homini Reatino,
cur tam temere exclamarit occisum. ipsum vero quid accusas? num defuit gladiis?
num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit?