80b. an
haec ipsa vis est, non posse emori? an illa, quod tribunus plebis templum
cruentavit? an quod, cum esset ablatus primumque resipisset, non se referri
iussit? Ubi est crimen? quid
reprehenditis?
81. hic quaero,
iudices: si illo die gens ista Clodia quod facere voluit effecisset, si P.
Sestius, qui pro occiso relictus est, occisus esset, fuistisne ad arma ituri?
fuistisne vos ad patrium illum animum maiorumque virtutem excitaturi? fuistisne
aliquando rem publicam a funesto latrone repetituri? an etiam tum quiesceretis,
cunctaremini, timeretis, cum rem publicam a facinerosissimis sicariis et a
servis esse oppressam atque conculcatam videretis? cuius igitur mortem
ulcisceremini, si quidem liberi esse et habere rem publicam cogitaretis, de
eius virtute vivi quid vos loqui, quid sentire, quid cogitare, quid iudicare
oporteat, dubitandum putatis?
82. at vero ipsi illi parricidae,
quorum ecfrenatus furor alitur impunitate diuturna, adeo vim facinoris sui
perhorruerant ut, si paulo longior opinio mortis Sesti fuisset, Gracchum illum
suum transferendi in nos criminis causa occidere cogitarint. sensit rusticulus
non incautus -- neque enim homines nequam tacere potuerunt -- suum sanguinem
quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani; mulioniam paenulam
arripuit, cum qua primum Romam ad comitia venerat; messoria se corbe contexit.
Cum quaererent alii Numerium, alii Quintium, gemini nominis errore servatus
est. atque hoc scitis omnes, usque adeo hominem in periculo fuisse quoad scitum
est Sestium vivere; quod ni esset patefactum paulo citius quam vellem, non illi
quidem morte mercennarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant,
sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent.
83. ac si tum P.
Sestius, iudices, in templo Castoris animam quam vix retinuit edidisset, non
dubito quin, si modo esset in re publica senatus, si maiestas populi Romani
revixisset, aliquando statua huic ob rem publicam interfecto in foro
statueretur. nec vero illorum quisquam quos a maioribus nostris morte obita
positos in illo loco atque in rostris conlocatos videtis esset P. Sestio aut
acerbitate mortis aut animo in rem publicam praeponendus; qui cum causam civis
calamitosi, causam amici, causam bene de re publica meriti, causam senatus,
causam Italiae, causam rei publicae suscepisset, cumque auspiciis religionique
parens obnuntiaret quod senserat, luce palam a nefariis pestibus in deorum
hominumque conspectu esset occisus sanctissimo in templo, sanctissima in causa,
sanctissimo in magistratu. eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis
esse dicet, cuius mortem ornandam monumento sempiterno putaretis?