84.
'homines,' inquit, 'emisti, coegisti, parasti.' quid uti faceret? senatum
obsideret? civis indemnatos expelleret? bona diriperet? aedis incenderet? tecta
disturbaret? templa deorum immortalium inflammaret? tribunos plebis ferro e
rostris expelleret? provincias quas vellet quibus vellet venderet? reges
appellaret? rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos
nostros reduceret? principem civitatis ferro obsessum teneret? haec ut efficere
posset, quae fieri nisi armis oppressa re publica nullo modo poterant, idcirco,
credo, manum sibi P. Sestius et copias comparavit. 'at nondum erat maturum;
nondum res ipsa ad eius modi praesidia viros bonos compellebat.' pulsi nos
eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista: vos taciti
maerebatis.
85. captum
erat forum anno superiore, aede Castoris tamquam arce aliqua (a) fugitivis
occupata: silebatur. omnia hominum cum egestate tum audacia perditorum clamore,
concursu, vi, manu gerebantur: perferebatis. magistratus templis pellebantur,
alii omnino aditu ac foro prohibebantur: nemo resistebat. gladiatores ex
praetoris comitatu comprensi, in senatum introducti, confessi, in vincla
coniecti a Milone, emissi a Serrano: mentio nulla. forum corporibus civium
Romanorum constratum caede nocturna: non modo nulla nova quaestio, sed etiam
vetera iudicia sublata. tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis iacentem
moribundumque vidistis: alterius tribuni plebis divini hominis -- dicam enim
quod sentio et quod mecum sentiunt omnes -- divini, insigni quadam, inaudita,
nova magnitudine animi, gravitate, fide praediti, domus est oppugnata ferro,
facibus, exercitu Clodiano