93. O di
immortales! quemnam ostenditis exitum nobis? quam spem rei publicae datis?
quotus quisque invenietur tanta virtute vir qui optimam quamque causam rei
publicae amplectatur, qui bonis viris deserviat, qui solidam laudem veramque
quaerat? cum sciat duo illa rei publicae paene fata, Gabinium et Pisonem,
alterum haurire cotidie ex pacatissimis atque opulentissimis Syriae gazis
innumerabile pondus auri, bellum inferre quiescentibus, ut eorum veteres
inlibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat,
villam aedificare in oculis omnium tantam tugurium ut iam videatur esse illa
villa quam ipse tribunus plebis pictam olim in contionibus explicabat, quo
fortissimum ac summum civem in invidiam homo castus ac non cupidus vocaret;
94.
alterum Thracibus ac Dardanis primum pacem maxima pecunia vendidisse, deinde,
ut illi pecuniam conficere possent, vexandam iis Macedoniam et spoliandam
tradidisse, eundemque bona creditorum, civium Romanorum, cum debitoribus
Graecis divisisse, cogere pecunias maximas a Dyrrachinis, spoliare Thessalos,
certam Achaeis in annos singulos pecuniam imperavisse neque tamen ullo in
publico aut religioso loco signum aut tabulam aut ornamentum reliquisse; illos
sic inludere quibus omne supplicium atque omnis iure optimo poena debetur, reos
esse hos duos quos videtis. omitto iam Numerium, Serranum, Aelium, quisquilias
seditionis Clodianae; sed tamen hi quoque etiam nunc volitant, ut videtis, nec,
dum vos de vobis aliquid timebitis, illi umquam de se pertimescent.