95. nam
quid ego de aedili ipso loquar, qui etiam diem dixit et accusavit de vi
Milonem? neque hic tamen ulla umquam iniuria adducetur ut eum tali virtute
tantaque firmitate animi se in rem publicam fuisse paeniteat; sed qui haec
vident adulescentes quonam suas mentis conferent? ille qui monumenta publica,
qui aedis sacras, qui domos inimicorum suorum oppugnavit excidit incendit, qui
stipatus semper sicariis, saeptus armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie
copia redundat, qui et peregrinam manum facinerosorum concitavit et servos ad
caedem idoneos emit et in tribunatu carcerem totum in forum effudit, volitat
aedilis, accusat eum qui aliqua ex parte eius furorem exsultantem repressit:
hic qui se est tutatus sic ut in privata re deos penatis suos, in re publica
iura tribunatus atque auspicia defenderet, accusare eum moderate a quo ipse
nefarie accusatur per senatus auctoritatem non est situs.
96a.
nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae
esset nostra 'natio optimatium'; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram
iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca,
iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab
officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.