98b.
huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda
principibus et vel capitis periculo defendenda sunt: religiones, auspicia,
potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris
dictio, fides, provinciae, socii, imperi laus, res militaris, aerarium.
99.
harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est,
magni ingeni magnaeque constantiae. etenim in tanto civium numero magna
multitudo est eorum qui aut propter metum poenae, peccatorum suorum conscii,
novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum
quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter
implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare. qui
cum tutores sunt et duces suorum studiorum vitiorumque nacti, in re publica
fluctus excitantur, ut vigilandum sit iis qui sibi gubernacula patriae
depoposcerunt, enitendumque omni scientia ac diligentia ut, conservatis iis
quae ego paulo ante fundamenta ac membra esse dixi, tenere cursum possint et
capere oti illum portum et dignitatis.
100a.
hanc ego viam, iudices, si aut asperam atque arduam aut plenam esse periculorum
aut insidiarum negem, mentiar, praesertim cum id non modo intellexerim semper,
sed etiam praeter ceteros senserim.