100b.
maioribus praesidiis et copiis oppugnatur res publica quam defenditur,
propterea quod audaces homines et perditi nutu impelluntur et ipsi etiam sponte
sua contra rem publicam incitantur, boni nescio quo modo tardiores sunt et
principiis rerum neglectis ad extremum ipsa denique necessitate excitantur, ita
ut non numquam cunctatione ac tarditate, dum otium volunt etiam sine dignitate
retinere, ipsi utrumque amittant.
101.
propugnatores autem rei publicae qui esse voluerunt, si leviores sunt,
desciscunt, si timidiores, desunt: permanent illi soli atque omnia rei publicae
causa perferunt qui sunt tales qualis pater tuus, M. Scaure, fuit, qui a C.
Graccho usque ad Q. Varium seditiosis omnibus restitit, quem numquam ulla vis,
ullae minae, ulla invidia labefecit; aut qualis Q. Metellus, patruus matris
tuae, qui cum florentem hominem in populari ratione, L. Saturninum, censor
notasset, cumque insitivum Gracchum contra vim multitudinis incitatae censu
prohibuisset, cumque in eam legem quam non iure rogatam iudicarat iurare unus
noluisset, de civitate maluit quam de sententia demoveri; aut, ut vetera
exempla, quorum est copia digna huius imperi gloria, relinquam, neve eorum
aliquem qui vivunt nominem, qualis nuper Q. Catulus fuit, quem neque periculi tempestas
neque honoris aura potuit umquam de suo cursu aut spe aut metu demovere.