102. haec
imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis!
haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur,
monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego;
pericula magna, fateor;
multae insidiae sunt bonis
verissime dictum est; sed te
id quod multi invideant multique expetant inscitiast,
inquit,
postulare, nisi laborem summa cum cura ecferas.
nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi cives,
oderint, dum metuant;
praeclara enim illa praecepta dederat iuventuti.
103. sed
tamen haec via ac ratio rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda,
cum multis in rebus multitudinis studium aut populi commodum ab utilitate rei
publicae discrepabat. tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem
agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem
multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. agrariam Ti. Gracchus legem
ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur
contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et, cum locupletes
possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus
arbitrabantur. frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei,
victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab
industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant.