104. multa
etiam nostra memoria, quae consulto praetereo, fuerunt in ea contentione ut popularis
cupiditas a consilio principum dissideret. nunc iam nihil est quod populus a
delectis principibusque dissentiat: nec flagitat rem ullam neque novarum rerum
est cupidus et otio suo et dignitate optimi cuiusque et universae rei publicae
gloria delectatur. itaque homines seditiosi ac turbulenti, quia nulla iam
largitione populum Romanum concitare possunt, quod plebes perfuncta gravissimis
seditionibus ac discordiis otium amplexatur, conductas habent contiones, neque
id agunt ut ea dicant aut ferant quae illi velint audire qui in contione sunt,
sed pretio ac mercede perficiunt ut, quicquid dicant, id illi velle audire
videantur.
105. num
vos existimatis Gracchos aut Saturninum aut quemquam illorum veterum qui populares
habebantur ullum umquam in contione habuisse conductum? nemo habuit; ipsa enim
largitio et spes commodi propositi sine mercede ulla multitudinem concitabat.
itaque temporibus illis, qui populares erant, offendebant illi quidem apud
gravis et honestos homines, sed populi iudiciis atque omni significatione
florebant. his in theatro plaudebatur, hi suffragiis quod contenderant
consequebantur, horum homines nomen, orationem, vultum, incessum amabant. qui
autem adversabantur ei generi, graves et magni homines habebantur; sed valebant
in senatu multum, apud bonos viros plurimum, multitudini iucundi non erant;
suffragiis offendebatur saepe eorum voluntas; plausum vero etiam si quis eorum
aliquando acceperat, ne quid peccasset pertimescebat. ac tamen, si quae res
erat maior, idem ille populus horum auctoritate maxime commovebatur.