110b.
ecquae seditio umquam fuit in qua non ille princeps? ecqui seditiosus cui ille
non familiaris? ecquae turbulenta contio cuius ille non concitator? cui bene
dixit umquam bono? bene dixit? immo quem fortem et bonum civem non
petulantissime est insectatus? qui, ut credo, non libidinis causa, sed ut
plebicola videretur, libertinam duxit uxorem. is de me suffragium tulit,
111. is
adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est
me ultus, cum illo ore inimicos est meos saviatus. qui quasi mea culpa bona
perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Utrum
ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid? tu meo periculo,
gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra
te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum
videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius
Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero
tutorem liberis non instituit. sed elatus odio et meo et rei publicae nomine,
quorum ille utri sit inimicior nescio, plura dixi quam dicendum fuit in
furiosissimum atque egentissimum ganeonem.
112. illuc
revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium,
Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et
auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus,
abhorreret. At cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis
excusationem nec senectutis satis iustam putavit; nemo fuit qui se non rem
publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.