121b.
iam illa quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in eadem fabula
sunt acta!
O pater --
me, me ille absentem ut patrem deplorandum putabat, quem Q. Catulus, quem multi
alii saepe in senatu patrem patriae nominarant. quanto cum fletu de illis
nostris incendiis ac ruinis, cum patrem pulsum, patriam adflictam deploraret,
domum incensam eversamque, sic egit ut, demonstrata pristina fortuna, cum se
convertisset,
haec omnia vidi inflammari
fletum etiam inimicis atque invidis excitaret!
122.
pro di immortales! quid? illa quem ad modum dixit idem! quae mihi quidem ita et
acta et scripta videntur esse ut vel a Q. Catulo, si revixisset, praeclare
posse dici viderentur; is enim libere reprehendere et accusare populi non
numquam temeritatem solebat aut errorem senatus:
O ingratifici Argivi, immunes Graii, immemores benefici!
non erat illud quidem verum; non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere
salutem a quo acceperant non liceret, nec unus in quemquam umquam gratior quam
in me universi; sed tamen illud scripsit disertissimus poeta pro me, egit
fortissimus actor, non solum optimus, de me, cum omnis ordines demonstraret,
senatum, equites Romanos, universum populum Romanum accusaret:
Exsulare sinitis, sistis pelli, pulsum patimini!
quae tum significatio fuerit omnium, quae declaratio voluntatis ab universo
populo Romano in causa hominis non popularis, equidem audiebam: existimare
facilius possunt qui adfuerunt.