123. et
quoniam huc me provexit oratio, histrio casum meum totiens conlacrimavit, cum
ita dolenter ageret causam meam ut vox eius illa praeclara lacrimis
impediretur; neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi, tempori meo
defuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu sed etiam gemitu suo
comprobavit. Utrum igitur haec Aesopum potius pro me aut Accium dicere
oportuit, si populus Romanus liber esset, an principes civitatis? nominatim sum
appellatus in Bruto:
tullius, qui libertatem civibus stabiliverat.
miliens revocatum est. Parumne
videbatur populus Romanus iudicare id a me et a senatu esse constitutum quod
perditi cives sublatum per nos criminabantur?
124. maximum vero populi
Romani iudicium universi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus
Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi
genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo
multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum
ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit
non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi
viderent: venit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis
usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior
consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.
125a. Ubi erant tum
illi contionum moderatores, legum domini, civium expulsores? Aliusne est
aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui nos offensi invisique
fuerimus?