125b.
equidem existimo nullum tempus esse frequentioris populi quam illud
gladiatorium, neque contionis ullius neque vero ullorum comitiorum. haec igitur
innumerabilis hominum multitudo, haec populi Romani tanta significatio sine
ulla varietate universi, cum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid
declaravit nisi optimorum civium salutem et dignitatem populo Romano caram esse
universo?
126. at
vero ille praetor, qui de me non patris, avi, proavi, maiorum denique suorum
omnium, sed Graeculorum instituto contionem interrogare solebat, 'velletne me
redire,' et, cum erat reclamatum semivivis mercennariorum vocibus, populum
Romanum negare dicebat, is, cum cotidie gladiatores spectaret, numquam est
conspectus cum veniret. emergebat subito, cum sub tabulas subrepserat, ut
mater, te appello
dicturus videretur; itaque illa via latebrosior, qua spectatum ille veniebat,
Appia iam vocabatur; qui tamen quoquo tempore conspectus erat, non modo
gladiatores sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant.
127a.
videtisne igitur quantum (intersit) inter populum Romanum et contionem? dominos
contionum omni odio populi notari, quibus autem consistere in operarum
contionibus non liceat, eos omni populi Romani significatione decorari?
tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras, qui redire ipse Carthaginem sua
voluntate ad supplicium quam sine iis captivis a quibus ad senatum missus erat
Romae manere maluerit, et mihi negas optandum reditum fuisse per familias
comparatas et homines armatos?