129a.
nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo
Iovis optimi maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras
atque regiones tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit, de scripto
sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam
ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum
tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod
est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex
municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam
adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque
senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. qua
gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset,
tamen illud addidit, ut, si diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset
actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.