133. nisi
quod bonis placere cupiebam, omnis est insidias sceleratissime machinatus. ille
ad eos a quibus audiebatur cotidie aliquid de (me) ficti adferebat; ille
hominem mihi amicissimum, Cn. Pompeium, monebat ut meam domum metueret atque a
me ipso caveret; ille se sic cum inimico meo copularat ut illum meae
proscriptionis, quam adiuvabat, Sex. Clodius, homo iis dignissimus quibuscum
vivit, tabulam esse, se scriptorem esse diceret; ille unus ordinis nostri
discessu meo, luctu vestro palam exsultavit. de quo ego, cum cotidie rueret,
verbum feci, iudices, numquam; neque putavi, cum omnibus machinis ac tormentis,
vi, exercitu, copiis oppugnarer, de uno sagittario me queri convenire. Acta mea
sibi ait displicere. quis nescit? qui legem meam contemnat, quae dilucide vetat
gladiatores biennio quo quis petierit aut petiturus sit dare.
134. in quo
eius temeritatem satis mirari, iudices, non queo. facit apertissime contra
legem; facit is qui neque elabi ex iudicio iucunditate sua neque emitti gratia
potest, neque opibus et potentia leges ac iudicia perfringere. quae res hominem
impellit ut sit tam intemperans iste nimia gloriae cupiditate? familiam
gladiatoriam, credo, nactus est speciosam, nobilem, gloriosam; norat studia
populi, videbat clamores et concursus futuros. hac exspectatione elatus homo
flagrans cupiditate gloriae tenere se non potuit quin eos gladiatores
induceret, quorum esset ipse pulcherrimus. si ob (eam) causam peccaret, pro
recenti populi Romani in se beneficio populari studio elatus, tamen ignosceret
nemo: cum vero ne de venalibus quidem homines electos, sed ex ergastulis emptos
nominibus gladiatoriis ornarit, et sortito alios Samnitis alios provocatores
fecerit, tanta licentia, tanta legum contemptio nonne quem habitura sit exitum
pertimescit?
135a.
sed habet defensiones duas: primum 'do,' inquit, 'bestiarios: lex scripta de
gladiatoribus.' Festive! accipite aliquid etiam acutius. dicet se non
gladiatores, sed unum gladiatorem dare et totam aedilitatem in munus hoc
transtulisse. praeclara aedilitas! unus leo, ducenti bestiarii. verum utatur
hac defensione: cupio eum suae causae confidere; solet enim tribunos plebis
appellare et vi iudicium disturbare, cum diffidit. quem non tam admiror, quod
meam legem contemnit hominis inimici, quam quod sic statuit, omnino consularem
legem nullam putare. Caeciliam Didiam, Liciniam Iuniam contempsit. etiamne eius
quem sua lege et suo beneficio ornatum, munitum, armatum solet gloriari, C.
Caesaris, legem de pecuniis repetundis non putat esse legem? et aiunt alios
esse qui acta Caesaris rescindant, cum haec optima lex et ab illo socero eius
et ab hoc adsecula neglegatur!