138. haec
qui pro virili parte defendunt optimates sunt, cuiuscumque sunt ordinis; qui
autem praecipue suis cervicibus tanta munia atque rem publicam sustinent, hi
semper habiti sunt optimatium principes, auctores et conservatores civitatis.
huic hominum generi fateor, ut ante dixi, multos adversarios, inimicos, invidos
esse, multa proponi pericula, multas inferri iniurias, magnos esse experiundos
et subeundos labores; sed mihi omnis oratio est cum virtute non cum desidia,
cum dignitate non cum voluptate, cum iis qui se patriae, qui suis civibus, qui
laudi, qui gloriae, non qui somno et conviviis et delectationi natos
arbitrantur. nam si qui voluptatibus ducuntur et se vitiorum inlecebris et
cupiditatium lenociniis dediderunt, missos faciant honores, ne attingant rem
publicam, patiantur virorum fortium labore se otio suo perfrui. qui autem bonam
famam bonorum,
139. quae
sola vere gloria nominari potest, expetunt, aliis otium quaerere debent et
voluptates, non sibi. sudandum est iis pro communibus commodis, adeundae
inimicitiae, subeundae saepe pro re publica tempestates: cum multis audacibus,
improbis, non numquam etiam potentibus dimicandum. haec audivimus de
clarissimorum virorum consiliis et factis, haec accepimus, haec legimus. neque
eos in laude positos videmus qui incitarunt aliquando populi animos ad
seditionem, aut qui largitione caecarunt mentis imperitorum, aut qui fortis et
claros viros et bene de re publica meritos in invidiam aliquam vocaverunt.
levis hos semper nostri homines et audacis et malos et perniciosos civis putaverunt.
at vero qui horum impetus et conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide,
qui constantia, qui magnitudine animi consiliis audacium restiterunt, hi
graves, hi principes, hi duces, hi auctores huius dignitatis atque imperi
semper habiti sunt.