13b. ad
tribunatum, qui ipse ad sese iam dudum vocat et quodam modo absorbet orationem
meam, contento studio cursuque veniamus.
14. de
quo quidem tribunatu ita dictum (est) a Q. Hortensio ut eius oratio non
defensionem modo videretur criminum continere, sed etiam memoria dignam iuventuti
rei publicae capessendae auctoritatem disciplinamque praescribere. sed tamen,
quoniam tribunatus totus P. Sesti nihil aliud nisi meum nomen causamque
sustinuit, necessario mihi de isdem rebus esse arbitror si non subtilius
disputandum, at certe dolentius deplorandum. qua in oratione si asperius in
quosdam homines invehi vellem, quis non concederet ut eos, quorum sceleris
furore violatus essem, vocis libertate perstringerem? sed agam moderate et
huius potius tempori serviam quam dolori meo: si qui occulte a salute nostra
dissentiunt, lateant; si qui fecerunt aliquid aliquando atque eidem nunc tacent
et quiescunt, nos quoque simus obliti; si qui se offerunt, insectantur, quoad
ferri poterunt, perferemus, neque quemquam offendet oratio mea nisi qui se ita
obtulerit ut in eum non invasisse sed incucurrisse videamur.
15a.
sed necesse est, ante quam de tribunatu P. Sesti dicere incipiam, me totum
superioris anni rei publicae naufragium exponere, in quo conligendo ac
reficienda salute communi omnia reperientur P. Sesti facta, dicta, consilia
versata.