20b.
atque eorum alter fefellit neminem. quis enim clavum tanti imperi tenere et
gubernacula rei publicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse
arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac
stuprorum, vino, ganeis, lenociniis adulteriisque confectum? cum is praeter
spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem
impendentem intueri temulentus, sed ne lucem quidem insolitam aspicere posset.
alter multos plane in omnis partis fefellit;
21.
erat enim hominum opinioni nobilitate ipsa, blanda conciliatricula,
commendatus. omnes boni semper nobilitati favemus, et quia utile est rei publicae
nobilis homines esse dignos maioribus suis, et quia valet apud nos clarorum
hominum et bene de re publica meritorum memoria, etiam mortuorum. quia tristem
semper, quia taciturnum, quia subhorridum atque incultum videbant, et quod erat
eo nomine ut ingenerata familiae frugalitas videretur, favebant, gaudebant, et
ad integritatem maiorum spe sua hominem vocabant materni generis obliti.
22a.
ego autem, -- vere dicam, iudices, -- tantum esse in homine sceleris, audaciae,
crudelitatis, quantum ipse cum re publica sensi, numquam putavi. nequam esse
hominem et levem et falsa opinione [errore] hominum ab adulescentia commendatum
sciebam; etenim animus eius vultu, flagitia parietibus tegebantur. sed haec
obstructio nec diuturna est neque obducta ita ut curiosis oculis perspici non
possit.