33b.
isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne auspicia
valerent, ne quis obnuntiaret, ne quis legi intercederet, ut omnibus fastis
diebus legem ferri liceret, ut lex Aelia, lex Fufia ne valeret: qua una
rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?
34.
isdemque consulibus inspectantibus servorum dilectus habebatur pro tribunali
Aurelio nomine conlegiorum, cum vicatim homines conscriberentur, decuriarentur,
ad vim, ad manus, ad caedem, ad direptionem incitarentur. isdemque consulibus
arma in templum Castoris palam comportabantur, gradus eiusdem templi
tollebantur, armati homines forum et contiones tenebant, caedes lapidationesque
fiebant; nullus erat senatus, nihil reliqui magistratus: unus omnem omnium
potestatem armis et latrociniis possidebat, non aliqua vi sua, sed, cum duo
consules a re publica provinciarum foedere retraxisset, insultabat,
dominabatur, aliis pollicebatur, terrore ac metu multos, pluris etiam spe et
promissis tenebat.
35. quae
cum essent eius modi, iudices, cum senatus duces nullos ac pro ducibus
proditores aut potius apertos hostis haberet, equester ordo reus a consulibus
citaretur, Italiae totius auctoritas repudiaretur, alii nominatim relegarentur,
alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro,
eaque non silentio consulum dissimularentur sed et voce et sententia
comprobarentur, cum omnes urbem nondum excisam et eversam sed iam captam atque
oppressam videremus: tamen his tantis malis tanto bonorum studio, iudices,
restitissemus, sed me alii metus atque aliae curae suspicionesque moverunt.