38b.
erat autem mihi contentio non cum victore exercitu, sed cum operis conductis et
ad diripiendam urbem concitatis; habebam inimicum non C. Marium, terrorem
hostium, spem subsidiumque patriae, sed duo importuna prodigia, quos egestas,
quos aeris alieni magnitudo, quos levitas, quos improbitas tribuno plebis
constrictos addixerat;
39. nec
mihi erat res cum Saturnino, qui quod a se quaestore Ostiensi per ignominiam ad
principem et senatus et civitatis, M. Scaurum, rem frumentariam tralatam
sciebat, dolorem suum magna contentione animi persequebatur, sed cum scurrarum
locupletium scorto, cum sororis adultero, cum stuprorum sacerdote, cum
venefico, cum testamentario, cum sicario, cum latrone; quos homines si, id quod
facile factu fuit et quod fieri debuit quodque a me optimi et fortissimi cives
flagitabant, vi armisque superassem, non verebar ne quis aut vim vi depulsam
reprehenderet aut perditorum civium vel potius domesticorum hostium mortem
maereret. sed me illa moverunt: omnibus in contionibus illa furia clamabat se
quae faceret contra salutem meam facere auctore Cn. Pompeio, clarissimo viro
mihique et nunc et quoad licuit amicissimo; M. Crassus, quocum mihi omnes erant
amicitiae necessitudines, vir fortissimus, ab eadem illa peste infestissimus
esse meis fortunis praedicabatur; C. Caesar, qui a me nullo meo merito alienus
esse debebat, inimicissimus esse meae saluti ab eodem cotidianis contionibus
dicebatur.
40a.
his se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse
usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui
privati tum essent, et <populo Romano> praeesse et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse
dicebat. Nec mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec
disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores,
castra denuntiabat.