45. Unum
autem mihi restabat illud quod forsitan non nemo vir fortis et acris animi magnique
dixerit: 'restitisses, repugnasses, mortem pugnans oppetisses.' de quo te, te,
inquam, patria, testor et vos, penates patriique dei, me vestrarum sedum
templorumque causa, me propter salutem meorum civium, quae mihi semper fuit mea
carior vita, dimicationem caedemque fugisse. etenim si mihi in aliqua nave cum
meis amicis naviganti hoc, iudices, accidisset, ut multi ex multis locis
praedones classibus eam navem se oppressuros minitarentur nisi me unum sibi
dedidissent, si id vectores negarent ac mecum simul interire quam me tradere
hostibus mallent, iecissem ipse me potius in profundum, ut ceteros conservarem,
quam illos mei tam cupidos non modo ad certam mortem, sed in magnum vitae
discrimen adducerem. Cum vero in hanc rei publicae navem,
46.
ereptis senatui gubernaculis fluitantem in alto tempestatibus seditionum ac
discordiarum, armatae tot classes, nisi ego essem unus deditus, incursurae
viderentur, cum proscriptio, caedes, direptio denuntiaretur, cum alii me
suspicione periculi sui non defenderent, alii vetere odio bonorum incitarentur,
alii inviderent, alii obstare sibi me arbitrarentur, alii ulcisci dolorem
aliquem suum vellent, alii rem ipsam publicam atque hunc bonorum statum
otiumque odissent et ob hasce causas tot tamque varias me unum deposcerent,
depugnarem potius cum summo non dicam exitio, sed periculo certe vestro
liberorumque vestrorum, quam id quod omnibus impendebat unus pro omnibus
susciperem ac subirem?