51. nam
externa bella regum, gentium, nationum iam pridem ita exstincta sunt ut
praeclare cum iis agamus quos pacatos esse patiamur; denique ex bellica
victoria non fere quemquam est invidia civium consecuta. domesticis malis et
audacium civium consiliis saepe est resistendum, eorumque periculorum est in re
publica retinenda medicina; quam omnem, iudices, perdidissetis, si meo interitu
senatui populoque Romano doloris sui de me declarandi potestas esset erepta.
qua re moneo vos, adulescentes, atque hoc meo iure praecipio, qui dignitatem,
qui rem publicam, qui gloriam spectatis, ne, si quae vos aliquando necessitas
ad rem publicam contra improbos civis defendendam vocabit, segniores sitis et recordatione
mei casus a consiliis fortibus refugiatis.
52. primum
non est periculum ne quis umquam incidat in eius modi consules, praesertim si
erit iis id quod debetur persolutum. deinde numquam iam, ut spero, quisquam
improbus consilio et auxilio bonorum se oppugnare rem publicam dicet illis
tacentibus, nec armati exercitus terrorem opponet togatis; neque erit iusta
causa ad portas sedenti imperatori qua re suum terrorem falso iactari opponique
patiatur. numquam (autem) erit tam oppressus senatus ut ei ne supplicandi
quidem ac lugendi sit potestas, tam captus equester ordo ut equites Romani a
consule relegentur. quae cum omnia atque etiam multo alia maiora, quae consulto
praetereo, accidissent, videtis me tamen in meam pristinam dignitatem brevi
tempore doloris interiecto rei publicae voce esse revocatum.