58. multa
acerba, multa turpia, multa turbulenta habuit ille annus; tamen illi sceleri
quod in me illorum immanitas edidit haud scio an recte hoc proximum esse
dicamus. Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra
marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt: Asiam, qua illum
multarunt, Attalo, ut is regnaret in ea, condonaverunt. Cum Armeniorum rege
Tigrane grave bellum nuper ipsi diuturnumque gessimus, cum ille iniuriis in
socios nostros inferendis bello prope nos lacessisset. hic et ipse per se
vehemens fuit et acerrimum hostem huius imperi Mithridatem pulsum Ponto opibus
suis regnoque defendit, et a (L.) Lucullo, summo viro atque imperatore,
pulsus animo tamen hostili cum reliquis suis copiis in pristina mente mansit.
hunc Cn. Pompeius cum in suis castris supplicem abiectum vidisset erexit, atque
insigne regium, quod ille de suo capite abiecerat, reposuit et certis rebus
imperatis regnare iussit, nec minus et sibi et huic imperio gloriosum putavit
constitutum a se regem quam constrictum videri.
59.
qui et ipse hostis fuit populi Romani et acerrimum hostem in regnum recepit,
qui conflixit, qui signa contulit, qui de imperio paene certavit, regnat hodie
et amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est
consecutus: ille Cyprius miser, qui semper amicus, semper socius fuit, de quo
nulla umquam suspicio durior aut ad senatum aut ad imperatores adlata nostros
est, vivus, ut aiunt, est et videns cum victu ac vestitu suo publicatus. em cur
ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur, cum hoc illius funesti
anni prodito exemplo videant per tribunum aliquem et sescentas operas se
fortunis spoliari et regno omni posse nudari!