69. quae
cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem
omnem perdidissent, -- qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent
flagitabant, legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc non possent iam
diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. quo patefacto
ferroque deprenso, ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in
tribunatu. de meo reditu octo tribuni promulgaverunt; ex quo intellectum est
non mihi absenti crevisse amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli
etiam quos esse putaveram non erant, sed eos voluntatem semper eandem,
libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc habueram
unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit,
quo magis nationis eius esse quam generis videretur.
70. hoc
igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris
status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac
sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam suscepit, tribunisque
plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. qui cum ad
gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret
causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios
citius quam per se tardius confici malebat.