71.
hoc interim tempore P. Sestius, iudices, designatus iter ad C. Caesarem pro mea
salute suscepit; pertinere et ad concordiam civium putavit et ad perficiundi
facultatem animum Caesaris a causa non abhorrere. quid egerit, quantum
profecerit, nihil ad causam. equidem existimo, si ille, ut arbitror, aequus
nobis fuerit, nihil ab hoc profectum, sin iratior, non multum; sed tamen
sedulitatem atque integritatem hominis videtis. ingredior iam in Sesti
tribunatum, nam hoc primum iter designatus rei publicae causa suscepit; abiit ille
annus; respirasse homines videbantur nondum re, sed spe rei publicae
reciperandae. exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii
paludati. quibus utinam ipsis evenissent ea quae tum homines precabantur! neque
nos provinciam Macedoniam cum exercitu neque equitatum in Syria et cohortis
optimas perdidissemus.
72.
ineunt magistratum tribuni plebis, qui omnes se de me promulgaturos
confirmarant. ex iis princeps emitur ab inimicis meis is quem homines in luctu
inridentes Gracchum vocabant, quoniam id etiam fatum civitatis fuit ut illa ex
vepreculis extracta nitedula rem publicam conaretur adrodere. alter vero, non
ille Serranus ab aratro, sed ex deserta Gavi Oleli area calatis Gaviis in
Calatinos Atilios insitus, subito, nominibus in tabulas relatis, nomen suum de
tabula sustulit. veniunt Kalendae Ianuariae. vos haec melius scire potestis,
equidem audita dico: quae tum frequentia senatus, quae exspectatio populi, qui
concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus, actio, gravitas P. Lentuli
consulis fuerit, quae etiam conlegae eius moderatio de me. qui cum inimicitias
sibi mecum ex rei publicae dissensione susceptas esse dixisset, eas se patribus
conscriptis dixit et temporibus rei publicae permissurum.