73. tum
princeps rogatus sententiam L. Cotta dixit id quod dignissimum re publica fuit,
nihil de me actum esse iure, nihil more maiorum, nihil legibus; non posse
quemquam de civitate tolli sine iudicio; de capite non modo ferri, sed ne
iudicari quidem posse nisi comitiis centuriatis; vim fuisse illam, flammam
quassatae rei publicae perturbatorumque temporum; iure iudiciisque sublatis,
magna rerum permutatione impendente, declinasse me paulum et spe reliquae
tranquillitatis praesentis fluctus tempestatemque fugisse; qua re, cum absens
rem publicam non minus magnis periculis quam quodam tempore praesens
liberassem, non restitui me solum sed etiam ornari a senatu decere. disputavit
etiam multa prudenter, ita de me illum amentissimum et profligatissimum hostem
pudoris et pudicitiae scripsisse quae scripsisset, iis verbis rebus sententiis
ut, etiam si iure esset rogatum, tamen vim habere non posset; qua re me, qui
nulla lege abessem, non restitui lege, sed revocari senatus auctoritate
oportere.
74. hunc
nemo erat quin verissime sentire diceret. sed post eum rogatus Cn. Pompeius,
adprobata laudataque Cottae sententia, dixit sese oti mei causa, ut omni
populari concitatione defungerer, censere ut ad senatus auctoritatem populi
quoque Romani beneficium erga me adiungeretur. Cum omnes certatim aliusque alio
gravius atque ornatius de mea salute dixisset fieretque sine ulla varietate
discessio, surrexit, ut scitis, Atilius hic Gavianus; nec ausus est, cum esset
emptus, intercedere; noctem sibi ad deliberandum postulavit. clamor senatus,
querelae, preces, socer ad pedes abiectus. ille se adfirmare postero die moram
nullam esse facturum. creditum est; discessum est. illi interea deliberatori
merces longa interposita nocte duplicata est. consecuti dies pauci omnino
Ianuario mense per quos senatum haberi liceret; sed tamen actum nihil nisi de
me.