Caput
XXXVI
77b.
nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini
Sestium. 'atqui vis in foro versata est.' certe; quando enim maior?
lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios:
caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano
atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? qua ex concitatione animorum?
nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa
atque improbitate latoris commodo aliquo (proposito) imperitis aut largitione,
oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde
aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero
verbo facto, nulla contione advocata, nulla (lata) lege concitatam nocturnam
seditionem quis audivit?
78.
an veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum
descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo
pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? hic iam
de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu
et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe non fuit. Victa
igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non
suffragiis, sed vi, manu, ferro. nam si obnuntiasset Fabricio is praetor qui se
servasse de caelo dixerat, accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam
gemere posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed
(tribunicio) iure laesisset. gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate
suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas? magistratus
templo deicias, caedem maximam facias, forum purges? et cum omnia vi et armis
egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut
vitam suam posset defendere?