Caput
XLI
88. huic
gravitati hominis videbat ille gladiator se, si moribus ageret, parem esse non
posse; ad ferrum, faces, ad cotidianam caedem, incendia, rapinas se cum
exercitu suo contulit; domum oppugnare, itineribus occurrere, vi lacessere et
terrere coepit. non movit hominem summa gravitate summaque constantia; sed
quamquam dolor animi, innata libertas, prompta excellensque virtus fortissimum
virum hortabatur vi vim, oblatam praesertim saepius, ut frangeret et refutaret,
tanta moderatio fuit hominis, tantum consilium, ut contineret dolorem neque
eadem se re ulcisceretur qua esset lacessitus, sed illum tot iam in funeribus
rei publicae exsultantem ac tripudiantem legum, si posset, laqueis
constringeret.
89.
descendit ad accusandum. quis umquam tam proprie rei publicae causa, nullis
inimicitiis, nullis praemiis, nulla hominum postulatione aut etiam opinione id
eum umquam esse facturum? fracti erant animi hominis; hoc enim accusante
pristini illius sui iudici turpitudinem desperabat. ecce tibi consul, praetor,
tribunus plebis nova novi generis edicta proponunt; 'ne reus adsit, ne citetur,
ne quaeratur, ne mentionem omnino cuiquam iudicum aut iudiciorum facere
liceat!' quid ageret vir ad virtutem, dignitatem, gloriam natus vi sceleratorum
hominum conroborata, legibus iudiciisque sublatis? cervices tribunus plebis
privato, praestantissimus vir profligatissimo homini daret? an causam susceptam
adfligeret? an se domi contineret? et vinci turpe putavit et deterreri (et clam
eripi: id egit) ut, quoniam sibi in illum legibus uti non liceret, illius vim
neque in suo neque in rei publicae periculo pertimesceret.