Caput
XLII
90. quo
modo igitur hoc in genere praesidi comparati accusas Sestium, cum idem laudes
Milonem? an qui sua tecta defendit, qui ab aris focis ferrum flammamque
depellit, qui sibi licere vult tuto esse in foro, in templo, in curia, iure
praesidium comparat: qui vulneribus, quae cernit cotidie toto corpore, monetur
ut aliquo praesidio caput et cervices et iugulum ac latera tutetur, hunc de vi
accusandum putas? quis enim nostrum,
91.
iudices, ignorat ita naturam rerum tulisse ut quodam tempore homines nondum
neque naturali neque civili iure descripto fusi per agros ac dispersi
vagarentur, tantumque haberent quantum manu ac viribus per caedem ac vulnera
aut eripere aut retinere potuissent? qui igitur primi virtute et consilio
praestanti exstiterunt, ii perspecto genere humanae docilitatis atque ingeni
dissupatos unum in locum congregarunt eosque ex feritate illa ad iustitiam
atque ad mansuetudinem transduxerunt. tum res ad communem utilitatem, quas publicas
appellamus, tum conventicula hominum, quae postea civitates nominatae sunt, tum
domicilia coniuncta, quas urbis dicimus, invento et divino iure et humano
moenibus saepserunt.
92. atque
inter hanc vitam perpolitam humanitate et illam immanem nihil tam interest quam
ius atque vis. Horum utro uti nolumus, altero est utendum. vim volumus
exstingui, ius valeat necesse est, id est iudicia, quibus omne ius continetur;
iudicia displicent aut nulla sunt, vis dominetur necesse est. hoc vident omnes:
Milo et vidit et fecit, ut ius experiretur, vim depelleret. altero uti voluit,
ut virtus audaciam vinceret; altero usus necessario est, ne virtus ab audacia
vinceretur. eademque ratio fuit Sesti, si minus in accusando -- neque enim per
omnis fuit idem fieri necesse -- at certe in necessitate defendendae salutis
suae praesidioque contra vim et manum comparando.