Caput
XLV
96b.
duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque
in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se
popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. qui ea quae faciebant
quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se
gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur.
97.
quis ergo iste optimus quisque? numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim
aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam
sequuntur, sunt maximorum ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales
rusticique Romani, sunt negoti gerentes, sunt etiam libertini optimates.
numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus
universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. omnes
optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi nec furiosi nec malis
domesticis impediti. esto igitur ut ii sint, quam tu 'nationem' appellasti, qui
et integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui
voluntati, commodis, opinionibus in gubernanda re publica serviunt, defensores
optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et
principes civitatis.
98a.
quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo
cursum suum derigere debeant? id quod est praestantissimum maximeque optabile
omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. hoc qui volunt, omnes
optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque
enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri ita convenit ut otio non
prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.