Caput
LI
109. venio
ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri
multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui
suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis
esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. quis est qui se,
cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis
centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium
de salute mea tulisse? Utra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes
honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in qua
furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?
110a. an sicubi
aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule,
et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id
erit populare? 'est enim homo iste populo Romano deditus.' nihil vidi magis;
qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi
vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset;
deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab
idiotarum divitiis ad philosophorum reculam perduxit, Graeculum se atque
otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. nihil sane (Actaei)
iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe oppignerabantur; manebat
insaturabile abdomen, copiae deficiebant. itaque semper versabatur in spe rerum
novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.