Caput
LX
127b.
vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, et quem, si vis non
fuisset, nulla res labefactare potuisset.
128.
hunc ego reditum repudiarem, qui ita florens fuit ut verear ne quis me studio
gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem? quem enim umquam senatus civem
nisi me nationibus exteris commendavit? cuius umquam propter salutem nisi meam
senatus publice sociis populi Romani gratias egit? de me uno patres conscripti
decreverunt ut, qui provincias cum imperio obtinerent, qui quaestores legatique
essent, salutem et vitam custodirent: in una mea causa post Romam conditam
factum est ut litteris consularibus ex senatus consulto cuncta ex Italia omnes
qui rem publicam salvam vellent convocarentur. quod numquam senatus in
universae rei publicae periculo decrevit, id in unius mea salute conservanda
decernendum putavit. quem curia magis requisivit, quem forum luxit? quem aeque
ipsa tribunalia desideraverunt? omnia discessu meo deserta, horrida, muta,
plena luctus et maeroris fuerunt. quis est Italiae locus in quo non fixum sit
in publicis monumentis studium salutis meae, testimonium dignitatis?