Caput
II
3. et
quamquam a Q. Hortensio, clarissimo viro atque eloquentissimo, causa est P.
Sesti perorata, nihilque ab eo praetermissum est quod aut pro re publica
conquerendum fuit aut pro reo disputandum, tamen adgrediar ad dicendum, ne mea
propugnatio ei potissimum defuisse videatur per quem est perfectum ne ceteris
civibus deesset. atque ego sic statuo, iudices, a me in hac causa atque hoc
extremo dicendi loco pietatis potius quam defensionis, querelae quam
eloquentiae, doloris quam ingeni partis esse susceptas.
4. itaque
si aut acrius egero aut liberius quam qui ante me dixerunt, peto a vobis ut
tantum orationi meae concedatis quantum et pio dolori et iustae iracundiae
concedendum putetis; nam neque officio coniunctior dolor ullius esse potest
quam hic meus susceptus ex hominis de me optime meriti periculo, neque
iracundia magis ulla laudanda (est) quam ea quae me inflammat eorum scelere qui
cum omnibus meae salutis defensoribus bellum esse sibi gerendum iudicaverunt.
5. sed
quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P.
Sesti, de genere vitae, de natura, de moribus, de incredibili amore in bonos,
de studio conservandae salutis communis atque oti; contendamque, si modo id
consequi potero, ut in hac confusa atque universa defensione nihil ab me quod
ad vestram quaestionem, nihil quod ad reum, nihil quod ad rem publicam
pertineat praetermissum esse videatur. et quoniam in gravissimis temporibus
civitatis atque in ruinis eversae atque adflictae rei publicae P. Sesti
tribunatus est a Fortuna ipsa conlocatus, non adgrediar ad illa maxima atque
amplissima prius quam docuero quibus initiis ac fundamentis haec tantae summis
in rebus laudes excitatae sint.